|
Borekius Marcus
|
|
19. February 2010 |
Tristes nuntiamus die XVII m. Februarii Ioannem H. Montaurium mortem oppetivisse, Linguae Latinae per se illustratae auctorem atque virum doctum vereque humanum. Etsi mortuus ille, opus nomen gloria eius immortalia sunt. + REQUIESCAT IN PACE + De eius vita et opere plura hic invenies. |
|
|
|
Georgius Laminarius
|
|
23. December 2009 |
Laetissimum Nativitatis Domini tempus agatis necnon annus proxime futurus prosperrimus atque felicissimus vobis sit! (chartula natalicia) |
|
|
Amicorum conventus et seminaria de Latinitate anno MMIX habenda |
|
Philia
|
|
31. January 2009 |
Amicorum conventus et seminaria de Latinitate anno MMIX habenda Conventu Neapolitano seminariisque Hungaricis peractis ad hoc genus annorum insequentium incepta vires colligere et, quae perificienda sunt, perficere animos induximus; itaque hoc anno omnium gentium seminaria non sumus paraturi, vobis igitur hos amicorum nostrorum conventus ac seminaria commendamus participandos: - Concilium Latinum Lodziense Lodziae in Polonia diebus 5. - 7. mensis Iunii habebitur. Hic plura invenies. -Seminarium LVPAe (Latinitatis Vivae Provehendae Associationis) Vindobonense Vindobonae in Austria diebus 2. – 8. mensis Augusti habebitur. Hic plura invenies. -Conventiculum Latinum Lexintoniae in Kentukia diebus 6. – 14. mensis Augusti agitabitur. Hic plura invenies. -XII. conventus omnium gentium Academiae Latinitati fovendae diebus 15. – 19. mensis Septembris Ratisbonae in Germania (Bavaria) celebrabitur. Hic plura invenies. Praetera hoc anno mense Augusto exeunte (24.08-29.08.) Berolini in Germania etiam Omnium gentium conventus a Foederatis societatibus studiorum classicorum (FIEC) linguis quidem vernaculis instituetur; de quo plura hic inveniri possunt. |
|
|
Philia
|
|
03. May 2008 |
|
Animos amabo advertite ad novam situs nostri partem "Colloquiis percontatoriis" dicatam. |
|
|